- SYMPLEGMA
- SYMPLEGMAGraece Σύμπλεγμα, inter opera Cephissodort, Praxitele geniti, ex marmore, celebratur Plin. l. 36. c. 5. Eius laudatum est Pergami symplegama, digitis corpori vertus, quam marmori, impressis. Complexus erat duorum puellorum, mutuo sese osculantium, vel duorum colluctantium, quale illud Heliodori paulo infra: Pana et Olympum luctames, côdem locô Heliodorus fecit, quod ost alterum in terris symplegam nobile. Certe συμπλοκαὶ, Pancratiastarum nexus, humi explicandi et implicandi ab illis, quasi cadentibus iacentibusque, proprie! unde, qui hâc arte valebant, Κυλκοὶ dicti sunt, uti docet Salmas. ad Solin. p. 290. Vide etiam supra non unô locô. Alia notio vocis apud Arnob. l. 7. Mimis nimirum Dii gaudent ---- quorum symplegmatibus plurimis intermixtos se esse, in derisionis materiam, nôrunt. Ubi mimorum strophas sic appellari, existimat Heraldus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.